monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 84, 12
Haec, fratres amantissimi, ad epistulam vestram celeri sermone dictavi, vincens propositum, ut contra eum scriberem, cuius ingenium ante laudaveram: malens existimatione periclitari, quam fide. Hoc mihi praestiterunt amici mei, ut si tacuero, reus: si respondero, inimicus iudicer. Dura utraque conditio; sed a duobus eligam quod levius est: simultas redintegrari potest, blasphemia veniam non meretur. Quid autem laboris in libris transferendis περὶ Ἀρχῶν sustinuerim, vestro iudicio derelinquo; dum et mutare quippiam de Graeco, non est vertentis sed evertentis: et eadem ad verbum exprimere, nequaquam eius, qui servare velit eloquii venustatem.